ZINZENDORFFIA Familia

ZINZENDORFFIA Familia
ZINZENDORFFIA Familia
in Austria illustris, in qua Marquardus claruit A. C. 1240. Accessit hereditas Familiae Pottendorffiae superioris saeculi initiô, allata Christophoro Du. de Zinzendorff, qui obiit A. C. 1535. a Sophia de Pottendorff uxore. Quibus genitus Ioannes Alexandrum fil. habuit, patrem Alexandri, avum Ioannis; qui ex Iuditha Liechtenstenia suscepit Georg. Hartmannum (maritum Sabinae Comitis Solmensis) Otronem Henricum (qui sibi Apolloniam Zelking; inde Sidoniam Elisab. de Hardeck; tandem Maximilianam de Aversperg, iunctas habuit) et Albertum (cui Barbara Maria filia Christohori Cormitis Kevenhuller nupsit) praeter filias aliquot, omnes Dominos de Zinzendorff. etc. Eôdem Christophorô et Sophiâ genitus maior natu Stephanus fuit: sed et Ioanni fratri eius, praeter Alexandrum praefatum, duo alii filii minores fuêre, Ioannes, Fridericus et Otto, ipsi quoque duarum linearum Auctores. Phil. Iac. Spenerus, Theatrô Nobil. Europ. Part. 2. p. 108. et 3. p. 88. Vide quoque eum, Arte Herald. Tom. 2.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”